gGuitarama
O

Ovidius: Carmen Pythagorae

AmDm · Аккорды
Рекламаad-slot:header
Тон
0
Прокрутка
Шрифт
Вид аккордов
Οmnia mūtantur, nihil interit: errat et illinc
hūc venit, hinc illūc, et quōslibet occupat artūs
spīritus ē-que ferīs humān(a) in corpora trānsit
in-que ferās noster, nec tempore dēperit ūllō,
ut-que novīs facilis signātur cēra figūrīs
nec manet ut fuerat nec fōrmam servat eandem,
sed tamen ips(a) eadem (e)st, animam sīc semper eandem
esse, sed in variās doceō migrāre figūrās.
Ergō, nē pietās sit victa cupīdine ventris,
parcite, vāticinor, cognātās caede nefandā
exturbār(e) animās, nec sanguine sanguis alātur!
exturbār(e) animās, nec sanguine sanguis alātur!
Et quoniam magnō feror aequore plēnaque ventīs
vēla dedī: nihil est tōtō, quod perstet, in orbe.
Cūncta fluunt, omnis-que vagāns fōrmātur imāgō;
ipsa quoqu(e) assiduō lābuntur tempora mōtū,
nōn secus ac flūmen; nequ(e) enim cōnsistere flūmen
nec levis hōra potest: sed ut und(a) impellitur undā
urgēturque prior veniente urgetque priōrem,
tempora sīc fugiunt pariter pariterque sequuntur
et nova sunt semper; nam quod fuit ante, relictum (e)st,
fitque, quod haud fuerat, mōmentaque cūncta novantur.
et nova sunt semper; nam quod fuit ante, relictum (e)st,
fitque, quod haud fuerat, mōmentaque cūncta novantur.

Видео

Смотреть на YouTube

Видео для этой песни пока не подобрано.